- OECUMENICA Concilia
- OECUMENICA Conciliasub Imperatorib. indicta, ad haereses eliminandas, et ἐυταξίαν Ecclesiae restaurandam. Et primae quidem Synodi exemplum adfertur, ex Ecclesia Apostolica Actorum c. 15. ubi Conventum fuisse Rectorum Ecclesiae Hierosolymitanae, tum Apostolorum ibi tunctemporis praesentium, tum Presbyterorum, et reliquae dein ceps plebis; ac consilium ab ipsis Antiochenae Ecclesiae datum esse, certum est, non autem variarum Ecclesiarum, per Legatos coeuntium, Synodum, singulorumque suffragia et iudicia, aliaque in Synodis observari solita, cernimus. Ut Colloquinm potius quam Concilium forte vocandum sit. Recte enim iudicabat Ecclesia Antiochena, cuius Doctores ibi comparebant, non melius litem illam, quae nascentem infestabat fidem, componi posse, quam auditis Apostolis ac consultâ Ecclesiâ illâ, unde fidei tradux ad reliquos promanâsset. Sequentibus dein aetatibus, polt Apostolorum excessum, solitae sunt Ecclesiae, ad obortas diffi cultates componendas, per legationes coire et in medium consulere: Mittebanturque eam in rem Episcopi et Viri insigniores. Quae Ecclesiarum unio, ob crebras persecutiones, exiguis tum finibus conclusa, post pacem a Constantino M. datam, immensum aucta fuit. Nec Provincialia tantum, uti hactenus, sed Universalia et Oecumenica, in quantum videlicet Romanus patebat Orbis, Concilia haberi coepta sunt: quod, divisô dein Imperiô, aliquandiu duravit; post autem, divulsô eô ac collapsô, aliter ea a Graecis, aliter a Latinis instituta et nomine illô habita sunt. Conveniebant autem pri. mis temporibus Episcopi, non aliâ, quam charitatis ac ἐοταξίας lege iubente, ad suborientes Ecclesiarum nccessitates. Deinde ad unum res delata; qui primae sedis dignitate in provincia illa, Synodi convocandae ac ei moderandae auctoritatem habebat: quem Metropolitanum appellabant. Auctis postea Christianorum rebus, cum Imperatores Ecclesiarum curam sumerent, eorum auctoritate coetus hi convocati ac habiti sunt: praesertim, ubiex toto Imperio illi convenire deberent; solebantque aut ipsi, autper Praefectos ac Comites, universae actioni prae esse; relictis Episcopis consulendi partibus. Donec tandem omnis haec potestas in Pontifices Romanos concessit. Intererant istiusmodi Conciliis Imperatores, vel Legati eorum, multa cum auctoritate: Episcopi porro, Presbyteri, Diaconi; quin et Laici nonnumquam. Adesse vero tenebantur omnes provinciae Episcopi, sub segregationis poena; imo et absentium nonnumquam audiebantur sententiae: Invitabantur quoque ac multo cum honore admittebantur, aliarum provinciarum ac nationum Legati. Ac praeter hos aderant Notarii, Synodorum Actis componendis, qualium tum frequens in Ecclesia usus. Coibant ordinario, in Templi celebrioris conclave, seu Secretarium: quamquam et in Imperiali Palatio, quod Trullum vocabatur, Synodum Quinisextam habitam legimus. Ac distinctum erat illud sedilibus ac subselliis, primusque locum capiebat Imperator, cum suis; tum Episcopi; quos, coronâ velut factâ, incingebant Presbyteri: Laicis tandem sequentibus.In medio autem positus erat Codex Euangelicus; tum religionis causâ; tum ut istam fidei regulam omnes sequerentur: ac iuxta cum Canonum Ecclesiasticorum liber. Praesidem uti, in Synodo provinciali, agebat provinciae Metropolitanus aut loci Episcopus: ita in Oecumenicis Conciliis duplex erat praesidentiae ratio. Politicus Praeses erat Imperator, aut Praesecti eius: Ecclesiasticus vero, vel peculiari Imperatoris auctoritate constituebatur; vel communi consensu, ad Fratrum regendum consessum, eligebatur. Modum et Suffragandirationem quod attinet, in primo quidem illo Concilio Ecclesiae Hierosolymitanae, non solum Apostoli, sed et Presbyteri, ac universus fratrum coetus convenisse legitur; ac de communi omnium sententia consilium, Antiochensibus mittendum, formatum fuit, ut videre est ex Actorum loco cit. In sequentibus Conciliis ordo hic erat: Initium capiebatur a precibus, praemissô plerumque ieiuniô. Considentibus dein Patribus, prima de Fide tractatio erat; sive ea exponenda, sive vindicanda foret. Tum veteres Synodorum Canones relegebantur et disciplinam ac regimen spectantia: ultimô denique locô particulares causae, quae singulas Ecclesias concernebant, tractabantur: Ac, si quis singulare quid exponendum habebat, prodibat in medium. Per varias autem sessiones Concilium trahebatur; ac sequenti consessu acta praeterita relegebantur, ferebanturque sententiae vel apertis suffragiis vel manuum porrectione. Usitatae etiam erant acclamationes, si quae fententia impense placuisset. Si vero quis in contrarium disserebat, Praesidis erat rem componere, atque istô conflictu latentem eruere veritatem. Ac conclusio denique formabatur, ex plurium, vel omnium suffragatione. Quae omnia, ad quaestionem propositam pertinentia, otnneque illud examen atque iudicium, Concilii Acta dicebantur. Denique finitô Conciliô, aliae audiebantur acclamationes et gratulationes, de asserta fide, triumfato errore; additis et votis pro Imperio et Ecclesia. Subscribebant porro omnes conditis a Concilie articulis et anathematismis, servatô eô, quem in Synodo obtinuerant, ordine. Quae cuncta tandem consequebatur Imperialis confirmatio, per quam fides in Concilio Synodoque stabilita, in Legem ibat; quam ubi adepti erant, ilteris Encyclicis seu Circularibus, quae in Synodo acta erant, per Ecclesias vulgabantur, atque cuivis observanda tradebantur, etc. Haec veterum Conciliorum fuit ratio. Hodie, in Communione Romana, Episcopis solis de iure; Cardinalibus autem et Abbatibus ac Generalibus Ordinum, ex privilegio et consuetudine, ius sententiae in Concilio dicendae tribuitur: reliquis omnibus a suffragio et sententia dicenda exclusis. Cumque sola natio Italica Episcoporum numerô, reliquas totius Orbis nationes facile vincat, inde fit, ut id demum in Conciliis fiat, qued nationi placeat Italicae, quemadmodum in Concilio Basiliensi Ludovicum Arelatensem Cardinalem dixisse, refert Claudius Espensaeus Comm. ad Tit. etc. Vide Burmannum Synops. et supra, ubi de Cancnibus Conciliorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.